- COMUM
- COMUMColonia, et urbs Episcopalis Insubriae ad Lacum Larium, quod instauratum Novocomum dictum est, vulgo Como. Patria Plinii Iunioris, Pauli Iovii, et Caecilii Poetae, de quo Catullus, carm. 26.Poetae tenero, meo sodaliVelim, Caecilio, papyre, dicas,Veronam veniat, Novi relinquensConi maenia, Lariumque litus.Antiquitatem eius ostendit Iustinus, l. 20. c. 5. Gallis in Italiam causa veniendi, assiduae domi dissensiones fuêre, quarum taediô, cum in Italiam venissent, sedibus Tuscos expulêre, et Mediolanum, Comum etc. condiderunt. Paulo aliter Plinius, Strabo, l. 5. Κῶμον δὲ ἦν κατοικία μετρία. Πομπήϊος δὲ Στράβων ὁ Μάγνου πατὴρ κακωθεῖσαν ὑπὸ τῶ ὑπερκειμένων Π῾αιτῶν συνῴκισεν, etc. Vide eundem quoque, l. 4. Demde C. Scipio ad 3. colonorum milia adiecit, quibus iterum D. Caesar 5000. addidit, de quibus 500. fuerunt Graecorum nobilissimi. His et ius civitatis dedit, et inter colonos eorum nomina retulit, qui tamen ibi sedes non tenuerunt, sed Coloniae nomen reliquerunt, Νεοκωμῖται γὰρ ἐκλήςθησαν ἅπαντες, τοῦτο δὲ μεςθερμηνευςθὲν Νόβουμ Κώ μουμ λέγεται. Vide Ammian. Marcellin. l. 15. Liv. l. 33. c. 22. Ptolem. Leandrum Alberti, in deser. Ital. Cluver. Ital. Ant. p. 248. Hinc Lacui nomen, vulgo. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.